GIGANTES

GIGANTES
GIGANTES
Telluris filii excelsissimae staturae, et draconum pedibus in Deorum perniciem procreati, ut superis scilicet bellum inferrent, Iovemque de caeli poslessione deicerent. Macrob. Sat. l. 1. c. 20. Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est, quam hominum quandan: impiam gentem, Deos negantem, et ideo aestimatam Deos pellere de caelesti sede voluisse. Et Cic. de Senectute, More Gigantum bellare cum Diis, quid est aliud, nisi naturae repugnare? Horum pedes in Draconum volumina desinebant, quod significat, nihil eos correctum cogitasle, totius vitae eorum greslu, atque processu in inferna vergente. Physici vero interpretantur Gigantes spiritus esse terrae inclusos, qui, dum exitum non inveniunt, fractis interdum altissimis montibus vi erumpunt, et fragmina ipsa quasi in caelum eiaculantur. Hos Poetae in campis Phlegraeis cum Diis congressos fabulantur; sed partim Iovis fulmine, partim Apollinis, et Dianae telis confixos cecidise, aliosque sub Aetna monte, alios sub Mycone, et Lipara insulis sepultos esse: nonnullos etiam in Tartara detrusos impietatis suae poenas
luere. De Gigantum autem origine variae sunt priscorum opiniones. Alii namque illos Titanis et Terrae filios fuisle scribunt. Alii ex sanguine Titanum a Iove interfectorum e terra esse natos aiunt. Hesiod. ex sanguine Caeli, amputatis illius a Saturno virilibus, genitos esse dixit. Ioseph. vero in Antiqq. Iud. contendit, eos ex daemonum coitu cum mulieribus fuisle procreatos: cui quidem opinioni et Lactantius, ex Sacra Historia argumento sumpto, astipulari videtur. Sed D. Augustinus, ceteriqueve recentiores Theologi recte istam reiciunt opinionem, quod Daemones cum mulieribus vere coire posle, prolemque aliquam suscipere, impossibile sit. Gigantum autem urbs maxima fuit Enos, circa Libanum montem, qui universo dominabantur orbi, ab occasu Solis ad ortum. Isti vastitate corporis ac roboris confisi, inventis armis alios oppreslêrunt, libidiniqueve inservientes invenêrunt papiliones, et instrumenta Musica, omnesqueve delicias. Manducabant homines, et procurabant abortus in eduliumque praeparabant, et commiscebantur matribus, filiabus, sororibus, et masculis, atque bruti: ac denique nihil erat sceleris, quod non admitterent, Dei ac Religionis contemptores, Berosus l. 1. Gigantum esse Libyae gentem quandam. Eudoxius Cnidius resert, qui ex floribus, quos plurimos et odoratissimos apud eos sponte suâ tellus producere solet, arte quadam optimum adeo mel conficere dicuntur, ut non multum ab apum melle distare videatur. Leonic. Thom.. l. 5. c. 77. Sic dictos volunt quasi Γηγενεῖς, i. e. terrâ nati, Approbat hoc etymon Orpheus his versibus:
Ους καλέουσι Γίγαντας ἐπώνυμον εν μακάρεςςιν,
Ὅυνεκα γῆς ἐγένοντο καὶ αἵματος οὐρανίοιο.
Ovid. Fast. l. 5. v. 35.
Terra feros partus, immania monstra, Gigantes
Edidit ausuros, in Iovis ire domum.
Vide Philonem, Sixtum Senensem, Lucilium, Torniel. M. D. 6. n. 13. A. M. 987. n. 15. et seq. 2590. n. 4. Salian. in Ann. etc. Nic. Lloyd. Hodiequeve Patagones, gentem Americae merid. communiter procerirate 6. et amplius cubitorum esse, adeoqueve ordinariam hominum reliquorum staturam excedere, memorant ltinerariorum Scriptores. An vero unquam natura tam vastam molem protulerit, qua praedita scribuntur inventa aliquot in locis cadavera 30. 40. 60. 100. et 200. cubitorum, merito dubitat Athan. Kircherus: cum natura certum omnibus animalibus terminum praefixetit, quem, dum actiones suas rite obire debent, egredi nequeunt. An Maiores nostri communiter hodierna statura nostra proceriores fuerint, ab Eruditis quoque quaeritur. Et Iuv. illud nemini ignotum, l. 5. Sat. XV. v. 70.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Sed si olim a magnitudine sua recessêrunt homines, cur decrementa haec tandem fuêre inhibita, cum per tot saecula idem staturae modus manserit. Namqueve et Davidis tempore Goliathi statura 6. cubitorum pro gigantea habita fuit, quae tamen ne hodie quidem magnitudinis consuetae adeo ingens exceslus est. Vide Hier. Magium in Miscellan. de Gigantibus, Chassagnonum de iisdem, Ant. Terillum de Termino magnitudinis et virium in animalibus, Ioh. Goropium in Origg. Kircher. praefatum Mund. Subterr. l. 8. s. 2. c. 4. Voetium Volum. I. Disput. de Creatione part. 8. p. 704. Auctorem Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 9. s. 2. § 10. cui titulus de Gigantibus, supra Gabbara, ut et infra aliquid in voce Necromantius, ubi de Hebr. Gap desc: Hebrew, quod Gen. c. 6. v. 4. vulgo Gigantes redditur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Gigantes — GIGANTES, um, Gr. Γίγαντες, ων, (⇒ Tab. V.) 1 §. Namen. Diesen haben sie von Γῆ, die Erde, und γίνομαι, ich werde geboren, weil sie aus der Erde geboren worden. Becmann. Orig. L. L. in Gigas. Andere hingegen leiten solchen Namen aus dem… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Gigantes — See gigantes y cabezudos for the giant figures of Spanish culture. In Greek mythology, the Gigantes (Γίγαντες; singular Gigas ) or, commonly, Giants, were a race of giants, children of Gaia or Gaea, who was fertilized by the blood of Ouranos when …   Wikipedia

  • Gigantes — Fasolia Gigantes (griechisch φασολιά γίγαντες „Riesenbohnen“) ist eine große Bohnensorte (Hülsenfrüchte) (400 St./kg), die in Mittelmeerländern wächst. Diese darf nicht mit der hier im Handel erhältlichen Riesenbohne verwechselt werden (550… …   Deutsch Wikipedia

  • Gigantes del Sur — Gigantes del Sur, es un equipo de vóley de la ciudad de Neuquén, Argentina. Fundado en noviembre del año 2003. Hizo de local en el Estadio Ruca Che, el Gimnasio Parque Central y actualmente en Picún Leufú. Participa regularmente en la Liga… …   Wikipedia Español

  • Gigantes de Guayana — Liga LPB Fundado 2008 Ciudad Ciudad Guayana Entidad Federal …   Wikipedia Español

  • Gigantes del basket — es una publicación semanal dedicada al mundo del baloncesto considerada como una de las revistas de referencia del mundo de la canasta en España.[1] Es publicada por la editorial América Ibérica[2] y el 4 de diciembre de 2010 cumplió 25 años… …   Wikipedia Español

  • Gigantes del Cibao — Date de fondation …   Wikipédia en Français

  • Gigantes Lotte — Liga KBO Ciudad Busan País Corea del Sur Fundado en 1982 …   Wikipedia Español

  • Gigantes de Valdés — Título Gigantes de Valdés Ficha técnica Dirección Alejandro Tossenberger Producción Alejandro Tossenberger …   Wikipedia Español

  • Gigantes con Vivi — Género Talk show Estelar Presentado por Vivi Kreutzberger Reparto Pablo Zúñiga Willy Sabor País de origen …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”